Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Turpe aestimantes aliquid commissum a suis,
  2. Post aliquod tempus alios ascribi iubent.
  3. Rumor legatos superiores prodidit.
  4. Timentes rursus aliquid ne simile accidat,
  5. Odore canibus anum, sed multo, replent.
  6. Mandata dantur et dimittuntur statim.
  7. Adeunt. Rogantes aditum continuo impetrant.
  8. Consedit genitor tum deorum maximus
  9. Quassatque fulmen: tremere coepere omnia.
  10. Canes, confusus subito quod fuerat fragor,
  11. Repente odorem mixtum cum merdis cacant.
  12. Reclamant omnes vindicandam iniuriam.
  13. Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
  14. Legatos non est regis non dimittere,
  15. Nec est difficile poenas culpae imponere;
  16. Sed hoc feretis pro iudicio praemium:
  17. Non veto dimitti, verum cruciari fame,
  18. Ne ventrem continere non possint suum.
  19. Illi autem qui miserunt vos tam futtiles
  20. Numquam carebunt hominis contumelia.