Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Faciem ad serenam subito ut mutatur dies,
  2. Ferri secundis tuta coepit flatibus
  3. Nimiaque nautas hilaritate extollere.
  4. Factus periclis tum gubernator sophus:
  5. Parce gaudere oportet et sensim queri,
  6. Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
  1. Canes legatos olim misere ad Iovem
  2. Melioris vitae tempus oratum suae,
  3. Ut sese eriperet hominum contumeliis,
  4. Furfuribus sibi consparsum quod panem darent
  5. Fimoque turpi maximam explerent famem.
  6. Profecti sunt legati non celeri pede.
  7. Dum naribus scrutantur escam in stercore,
  8. Citati non respondent. Vix tandem invenit
  9. Eos Mercurius et turbatos attrahit.
  10. Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis,
  11. Totam timentes concacarunt regiam;
  12. Propulsi vero fustibus vadunt foras.
  13. Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.
  14. Mirati sibi legatos non revertier,