Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
  2. Sic sine labore venter impletur meus.
  3. Age, si quo abire est animus, est licentia?
  4. Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:
  5. Regnare nolo, liber ut non sim mihi.
  1. Praecepto monitus saepe te considera.
  2. Habebat quidam filiam turpissimam
  3. Idemque insignem pulchra facie filium.
  4. Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,
  5. Pueriliter ludentes forte inspexerunt.
  6. Hic se formosum iactat: illa irascitur