Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
  2. Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
  3. Et otiosum largo satiari cibo?
  4. Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
  5. Lupus a catena collum detritum cani.
  6. Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
  7. Quia videor acer, alligant me interdiu,
  8. Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
  9. Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
  10. Affertur ultro panis; de mensa sua
  11. Dat ossa dominus; frusta iactat familia