Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Pictisque plumis gemmeam caudam explicas.
  2. Quo mi inquit mutam speciem, si vincor sono?
  3. Fatorum arbitrio partes sunt vobis datae:
  4. Tibi forma, vires aquilae, luscinio melos,
  5. Augurium corvo, laeva cornici omina,
  6. Omnesque propriis sunt contentae dotibus.
  7. Noli affectare quod tibi non est datum,
  8. Delusa ne spes ad querelam reccidat.
  1. Aesopus domino solus cum esset familia,
  2. Parare cenam iussus est maturius.
  3. Ignem ergo quaerens aliquot lustravit domus,
  4. Tandemque invenit ubi lucernam accenderet.
  5. Tum circumeunti fuerat quod iter longius
  6. Effecit brevius: namque recta per forum
  7. Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
  8. Aesope, medio sole quid cum lumine?
  9. Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum.
  10. Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
  11. Sensit profecto se hominem non visum seni,
  12. Intempestive qui occupato alluserit.