Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
  2. Primum ne videar esse tibi molestior,
  3. Distringit quem multarum rerum varietas;
  4. Dein si quis eadem forte conari velit,
  5. Habere ut possit aliquid operis residui:
  6. Quamvis materiae tanta abundet copia,
  7. Labori faber ut desit, non fabro labor.
  8. Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
  9. Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
  10. Nam vita morti propior est cotidie,
  11. Et hoc minus perveniet ad me muneris,
  12. Quo plus consumet temporis dilatio.
  13. Si cito rem perages, usus fiet longior:
  14. Fruar diutius, si celerius coepero.
  15. Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
  16. Auxilio locus est: olim senio debilem
  17. Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
  18. Cum iam desierit esse beneficium utile
  19. Et mors vicina flagitabit debitum.
  20. Stultum admovere tibi preces existimo,