Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Olim quas vellent esse in tutela sua,
  2. Divi legerunt arbores. Quercus Iovi
  3. Et myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea,
  4. Pinus Cybebae, populus celsa Herculi.
  5. Minerva admirans, quare steriles sumerent
  6. Interrogavit. Causam dixit Iuppiter:
  7. Honorem fructu ne videamur vendere.
  8. At mehercules narrabit quod quis voluerit,
  9. Oliva nobis propter fructum est gratior.
  10. Tunc sic deorum genitor atque hominum sator:
  11. O nata, merito sapiens dicere omnibus!
  12. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria.
  13. Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
  1. Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens
  2. Cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
  3. Illum esse cunctis avibus admirabilem,
  4. Se derideri simul ac vocem miserit.
  5. Tunc consolandi gratia dixit dea:
  6. Sed forma vincis, vincis magnitudine;