Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Humanitati qui se non accommodat,
  2. Plerumque poenas oppetit superbiae.
  3. Cicada acerbum noctuae convicium
  4. Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere
  5. Cavoque ramo capere somnum interdiu.
  6. Rogata est ut taceret. Multo validius
  7. Clamare occepit. Rursus admota prece
  8. Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
  9. Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
  10. Hac est aggressa garrulam fallacia:
  11. Dormire quia me non sinunt cantus tui,
  12. Sonare citharam quos putes Apollinis,
  13. Potare est animus nectar, quod Pallas mihi
  14. Nuper donavit; si non fastidis, veni;
  15. Una bibamus. Illa, quae arebat siti,
  16. Simul cognovit vocem laudari suam,
  17. Cupide advolavit. Noctua egressa e cavo
  18. Trepidantem consectata est et leto dedit.
  19. Sic viva quod negarat tribuit mortua.