Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Tibi paratur, forsan et miserae mihi;
  2. Nam fodere terram quod vides cotidie
  3. Aprum insidiosum, quercum vult evertere,
  4. Ut nostram in plano facile progeniem opprimat.
  5. Terrore offuso et perturbatis sensibus
  6. Derepit ad cubile setosae suis:
  7. Magno inquit in periclo sunt nati tui;
  8. Nam, simul exieris pastum cum tenero grege,
  9. Aquila est parata rapere porcellos tibi.
  10. Hunc quoque timore postquam complevit locum,
  11. Dolosa tuto condidit sese cavo.
  12. Inde evagata noctu suspenso pede,
  13. Ubi esca se replevit et prolem suam,
  14. Pavorem simulans prospicit toto die.
  15. Ruinam metuens aquila ramis desidet;
  16. Aper rapinam vitans non prodit foras.
  17. Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis
  18. Felisque catulis largam praebuerunt dapem.
  19. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,
  20. Documentum habere stulta credulitas potest.