Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Est ardalionum quaedam Romae natio,
  2. Trepide concursans, occupata in otio,
  3. Gratis anhelans, multa agendo nihil agens,
  4. Sibi molesta et aliis odiosissima.
  5. Hanc emendare, si tamen possum, volo
  6. Vera fabella: pretium est operae attendere.
  7. Caesar Tiberius cum petens Neapolim
  8. In Misenensem villam venisset suam,
  9. Quae monte summo posita Luculli manu
  10. Prospectat Siculum et perspicit Tuscum mare:
  11. Ex alticinctis unus atriensibus,
  12. Cui tunica ab umeris linteo Pelusio
  13. Erat destricta, cirris dependentibus,
  14. Perambulante laeta domino viridia,
  15. Alveolo coepit ligneo conspargere
  16. Humum aestuantem, come officium iactitans,
  17. Sed deridetur. Inde notis flexibus
  18. Praecurrit alium in xystum, sedans pulverem.
  19. Agnoscit hominem Caesar remque intellegit.
  20. Id ut putavit esse nescio quid boni: