Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

  • Ergo tanta lues divum quoque numina vicit,[*](vicit Hermann: vidit.)
  • consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem
  • mitis turba deum terras exosa furentes
  • deserit atque hominum damnatum avertitur agmen.
  • Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos
  • abscondit galea victum caput atque relicto
  • orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
  • Huic comes it submissa Fides et crine soluto
  • Iustitia ac maerens lacera Concordia palla.
  • At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit,
  • emergit late Ditis chorus, horrida Erinys
  • et Bellona minax facibusque armata Megaera
  • Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago.
  • Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis,
  • sanguineum late tollit caput oraque mille
  • vulneribus confossa cruenta casside velat;
  • haeret detritus laevae Mavortius umbo
  • innumerabilibus telis gravis, atque flagranti
  • stipite dextra minax terris incendia portat.
  • Sentit terra deos mutataque sidera pondus
  • quaesivere suum; namque omnis regia caeli
  • in partes diducta ruit. Primumque Dione
  • Caesaris acta sui ducit, comes additur illi
  • Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam.
  • Magnum[*](Magnum cod. Messaniensis: Magnaque other MSS.) cum Phoebo soror et Cyllenia proles
  • excipit ac totis similis Tirynthius actis.
  • Intremuere tubae ac scisso Discordia crine
  • extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore
  • concretus sanguis, contusaque lumina flebant,
  • stabant aerati[*](aerati L: irati O.) scabra rubigine dentes,
  • tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora,
  • atque inter torto laceratam pectore vestem
  • sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
  • ” “ ” “ [*](LO)
  • Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit,
  • alta petit gradiens iuga nobilis Appennini,
  • unde omnes terras atque omnia litora posset
  • aspicere ac toto fluitantes orbe catervas,
  • atque has erumpit furibundo pectore voces:
  • Sumite nunc gentes accensis mentibus arma,
  • sumite et in medias immittite lampadasurbes.
  • Vincetur, quicunque latet; non femina cesset,
  • non puer aut aevo iam desolata senectus;
  • ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent.
  • Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem,
  • Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
  • Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis,
  • non frangis portas, non muris oppida solvis
  • thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri
  • Romanas arces? Epidamni moenia quaere
  • Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.'
  • Factum est in terris, quicquid Discordia iussit.
  • ” “ ” Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata
    verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
    Qui statim opes suas [*](L) summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant ---