Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

  • Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram
  • conatus rupto tellurem solvit hiatu.
  • Tune Fortuna levi defudit pectore voces:
  • 'O genitor, cui Cocyti penetralia parent,
  • si modo vera mihi fas est impune profari,
  • vota tibi cedent; nec enim minor ira rebellat
  • pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas,
  • Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi
  • muneribusque meis irascor. Destruet istas
  • idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi
  • quippe cremare viros et sanguine pascere luxum.
  • Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos
  • Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae.
  • Iam fragor armorum trepidantes personat aures.
  • EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra
  • Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
  • Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum
  • atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus
  • sufficiet simulacra virum traducere cumba;
  • classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina,
  • pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
  • ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.'
  • ” “