Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
  2. haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
  3. tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
  4. Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
  5. an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
  6. [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
    p.382
  7. i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
  8. si increpuit, cessas nugator? servitium acre
  9. te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
  10. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  11. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  12. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  13. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  14. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
  15. et quid agam?rogas? en saperdas advehe Ponto,
  16. castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;
  17. tolle recens primus piper ex [*]() sitiente camelo;
  18. verte aliquid; iura.sed Iuppiter audiet.eheu,
  19. baro, [*]() regustatum digito terebrare salinum
  20. contentus perages, si vivere cum Iove tendis.
  21. Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas;