Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ocius ad navem! nihil obstat quin trabe vasta
  2. Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante
  3. seductum moneat: quo deinde, insane, ruis, quo?
  4. quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis
  5. [*](ef: et PaL; and so Housm.)[*](baro P1a: varo P2A2L.)
    p.384
  6. intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?
  7. tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto
  8. cena sit in transtro Veientanumque rubellum
  9. exhalet [*]() vapida laesum pice sessilis obba?
  10. quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto
  11. nutrieras, peragant [*]() avidos sudore deunces?
  12. indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est
  13. quod vivis, cinis et manes et fabula fies.
  14. vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est.
  15. En quid agis? duplici in diversum scindens hamo.
  16. huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet
  17. ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
  18. nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
  19. parere imperio, rupi iam vincula dicas;
  20. nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi,
  21. cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.