Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  2. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  3. obstipo capite et figentes lumine terram,
  4. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
  5. atque exporrecto trutinantur verba labello,
  6. aegroti veteris meditantes somnia, gigni
  7. de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
  8. hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?
  9. his populus ridet, multumque torosa iuventus
  10. ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
  11. Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
  12. faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
  13. qui dicit medico, iussus requiescere, postquam
  14. tertia conpositas vidit nox currere venas,
  15. de maiore domo modice sitiente lagoena
  16. lenia loturo sibi Surrentina rogavit. [*]()
  17. heus bone, tu palles.nihil est.videas tamen istuc,
  18. quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.
  19. at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
  20. iam pridem hunc sepeli: tu restas.perge, tacebo.
  21. turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,