Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  2. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?
  3. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  4. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  5. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  6. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  7. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  8. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  9. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  10. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  11. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  12. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  13. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  14. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  15. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  16. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  17. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  18. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  19. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  20. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo