Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  2. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  3. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  4. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  5. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  6. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:
  7. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  8. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  9. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  10. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  11. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  12. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  13. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  14. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  15. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  16. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  17. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  18. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  19. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  20. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  21. obstipo capite et figentes lumine terram,