Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. purpureas subter cervices terruit, imus
  2. imus praecipites quam si sibi dicat et intus
  3. palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
  4. Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
  5. grandia si nollem morituri verba Catonis
  6. dicere [*]() non sano multum laudanda magistro,
  7. quae pater adductis sudans audiret amicis,
  8. iure etenim id summum, quid dexter senio ferret
  9. scire erat in voto, damnosa canicula quantum
  10. raderet, angustae collo non fallier orcae,
  11. neu quis callidior buxum torquere flagello.
  12. Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
  13. quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
  14. porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
  15. invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
  16. et tibi, quae Samios diduxit [*]() littera ramos,
  17. surgentem dextro monstravit limite callem; [*]()
  18. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
  19. [*](dicere P: discere aL.)[*](deduxit PaL.)[*](callem P2LA2: collem P1a.)
    p.350
  20. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  21. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?