Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sic costam longo subduximus Appennino.
  2. arma virum! nonne hoc spumosum et cortice pingui,
  3. ut ramale vetus vegrandi subere coctum?
  4. quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum?
  5. torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,
  6. et raptum vitulo caput ablatura superbo
  7. Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis
  8. euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!
  9. haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
  10. viveret in nobis? summa delumbe saliva
  11. hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis,
  12. nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  13. Sed quid opus teneras mordaci radere vero
  14. auriculas? vide sis ne maiorum tibi forte
  15. limina frigescant: sonat hic de nare canina
  16. littera.per me equidem sint omnia protinus alba;
  17. nil moror: euge! omnes, omnes bene, mirae eritis res!
  18. p.328
  19. hoc iuvat? hic inquis veto quisquam faxit oletum.
  20. pinge duos anguis: pueri, sacer est locus, extra
  21. meite: discedo. secuit Lucilius urbem, te Lupe,