Ibis
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.
- Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
- Pressit et inductis membra paterna rotis .
- Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum ,
- Oraque Pisaeae sustinuere fores :
- Ut qui perfusam miserorum saepe procorum
- Ipse suo melius sanguine tinxit humum :
- Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
- Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :
- Ut qui velocem frustra petiere puellam ,
- Dum facta est pomis tardior illa tribus :
- Ut qui tecta novi formam celantia monstri
- Intrarunt caecae non redeunda domus .
- Ut quorum Aeacides misit violentus in altum
- Corpora cum senis altera sena rogum .
- Ut quos , obscuri victos ambagibus oris ,
- Legimus infandae Sphinga dedisse neci :
- Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
- Propter quod facies nunc quoque tecta deaest:
- Ut qui Threicii quondam praesepia regis
- Fecerunt dapibus sanguinolenta suis :