Ibis
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.
- Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi,
- Unum qui toto corpore vulnus habet;
- Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,
- In gemino dispar cui pede cultus erat,
- Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
- Tisamenique patri Callirhoesque viro .
- Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
- Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :
- Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,
- Locris in ancillae dissimulata nece .
- Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideli
- Coniuge , quam Talai Tyndareique gener :
- Quaeque parare suis letum patruelibus ausae
- Belides assidua colla premuntur aqua.
- Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne ,
- Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
- Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti,
- Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo .
- Neve magis pia sit capitique parentis amica,
- Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :