Ibis

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.

  1. Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa
  2. Sumptus , Apollinea clarus in arte senex :
  3. Qualis et ille fuit , quo praecipiente columba
  4. Est data Palladiae praevia duxque rati :
  5. Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
  6. Inferias nato quos dedit orba parens :
  7. Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros
  8. Telemus Eurymides vaticinatus erat :
  9. Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit,
  10. Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput .
  11. Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illas
  12. Subsecuit partes , unde creatus erat .
  13. Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,
  14. Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;
  15. Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentem
  16. Membra ratis Semeles est miserata soror .
  17. Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus,
  18. Viscera diversis scissa ferantur equis :
  19. Vel quae qui redemi Romano turpe putavit,
  20. A duce Puniceo pertulit , ipse feras .