Ibis

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 3: Tristia, Ibis, Ex Ponto Libri, Fasti. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1889.

  1. Dixerat . at Clotho iussit promissa valere ,
  2. Nevit et infesta stamina pulla manu ;
  3. Et ne longa suo praesagia diceret ore ,
  4. Fata canet vales qui tua, dixit erit.
  5. Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces,
  6. Dent modo di vires in mea verba suas,
  7. Carminibusque meis accedant pondera rerum ,
  8. Quae rata per luctus experiare tuos.
  9. Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
  10. Sint tua Troianis non leviora malis .
  11. Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
  12. Tanta venenato vulnera crure geras .
  13. Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae,
  14. Armatique tulit vulnus , inermis opem .
  15. Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,
  16. Exitio facies cui sua paene fuit.
  17. Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministro
  18. Praetemptes baculo luminis orbus iter .
  19. Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit,
  20. Expertus scelus est cuius uterque parens: