Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. di modo fecissent, placidae spem posset habere
  2. pacis, et a gelido longius axe foret.
  1. Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat,
  2. quidve relegatus Naso, requirit, agam .
  3. Caesaribus vitam, Sexto debere salutem
  4. me sciat, a superis hic mihi primus erit.
  5. tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
  6. a meritis eius pars mihi nulla vacat,
  7. quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
  8. Punica sub lento cortice grana rubent,