Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
  2. is datus a vobis est mihi nuper honor.
  3. solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
  4. exceptis, siqui munera legis habent.
  5. tempora sacrata mea sunt velata corona,
  6. publicus invito quam favor inposuit,
  7. quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
  8. erranti tutum quae dedit una locum,
  9. tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
  10. tempus ad hoc nobis hospita fida manet,