Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
- dona Tomitanus mittere posset ager.
- dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
- sed te, cum donas, ista iuvare solent.
- nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
- hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
- purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
- sed non Sarmatico tingitur illa mari.
- vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
- arte Tomitanae non didicere nurus,
- femina pro lana Cerealia munera frangit,
- suppositoque gravem vertice portat aquam.
- non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
- nulla premunt ramos pondere poma suo. [*](suos)
- tristia deformes pariunt absinthia campi,
- terraque de fructu quam sit amara docet.