Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
- ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
- venimus in Geticos fines: moriamur [*](moriemur) in illis,
- Parcaque ad extremum qua mea coepit eat.
- spem iuvat amplecti—quae non iuvat inrita semper—
- et, fieri cupias siqua, futura putes:
- proximus huic gradus est bene desperare salutem,
- seque semel vera scire perisse fide.
- curando fieri quaedam maiora videmus
- vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
- mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
- quam sua qui tumidis brachia lassat [*](iactat vel pulsat) aquis,
- cur ego concepi Scythicis me posse carere
- finibus et terra prosperiore frui?
- cur aliquid de me speravi lenius umquam?
- an fortuna mihi sic mea nota fuit?
- torqueor en gravius, repetitaque forma locorum
- exilium renovat triste recensque facit.
- est tamen utilius, studium cessare meorum,
- quam, quas admorint, non valuisse preces,