Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
  2. nec magis est curvis Appia trita rotis,
  3. pectora quam mea sunt sene calcata [*](caecata) malorum,
  4. et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
  5. artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
  6. infelix perii dotibus ipse meis.
  7. vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*](est om. A) :
  8. auxilii misero nil tulit illa mihi.
  9. culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
  10. omnis pro nobis gratia muta fuit.
  11. adiuvat in duris aliquos [*](aliquo) praesentia rebus:
  12. obruit hoc absens vasta procella caput.
  13. quis [*](quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et)) non horruerit tacitam [*](faciti) quoque Caesaris iram?
  14. addita sunt poenis aspera verba meis.
  15. fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
  16. Arcturum subii Pleiadumque minas,