Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
  2. te fieri comitem stantis in orbe deae.
  3. firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
  4. vela regis quassae qualiacumque ratis,
  5. quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
  6. restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
  7. ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
  8. lenior, offensus qui mihi iure fuit.
  9. quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
  10. illum iurabas protinus esse tuum.
  11. ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
  12. diceris erratis ingemuisse meis.
  13. tum tua me primum solari littera coepit
  14. et laesum flecti spem dare posse deum.
  15. movit amicitiae tum te constantia longae,
  16. ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
  17. et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
  18. quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
  19. quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
  20. culta sit, esse vetus me tibi cogit [*](nunc tibi cogor ) onus.