Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. iudice te mercede caret per seque petenda est
  2. externis virtus incomitata bonis,
  3. turpe putas abigi,[*](abici) quia sit miserandus, amicum,
  4. quodque sit infelix, desinere esse tuum.
  5. mitius est lasso digitum supponere mento,
  6. mergere quam liquidis ora natantis aquis.
  7. cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
  8. instar et hanc vitam mortis habere puta.
  9. Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
  10. a Stygia quantum mors mea distat aqua?
  11. adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
  12. et mea non minimum culpa furoris habet,
  13. tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
  14. ut facis,[*](utque facis (et om.)) et lapso quam potes affer opem.
  15. si bene te novi, si, qui [*](qui, cf. quid A quis: quod σ ) prius esse solebas,
  16. nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
  17. quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
  18. utque decet, ne te vicerit illa, caves;
  19. et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
  20. sic eadem prodest causa nocetque mihi.