Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,
  2. stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
  3. at, puto, sic urbis misero est erepta voluptas,
  4. quolibet ut saltem rure frui liceat!
  5. non meus amissos animus desiderat agros,
  6. ruraque Paeligno conspicienda solo,
  7. nec quos piniferis positos in collibus hortos
  8. spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
  9. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
  10. ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
  11. sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
  12. sed non et nostra poma legenda manu.
  13. pro quibus amissis utinam contingere possit
  14. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
  15. ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
  16. ipse velim baculo pascere nixus oves;
  17. ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
  18. ducam ruricolas sub iuga curva boves,
  19. et discam Getici quae norunt verba iuvenci,
  20. adsuetas illis adiciamque minas,