Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ille memor magni generis, virtute quod auget,
  2. protinus innumero milite cinctus adest.
  3. nec prius abscessit, merita quam caede nocentum
  4. audaces animos contuderat [*](contuderit BC: corr, Riese ) populi. [*](Versum om. AB)
  5. at tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,
  6. semper honorata sceptra tenere manu.
  7. teque, quod et praestat quid enim tibi plenius optem .
  8. Martia cum magno Caesare Roma probet.
  9. sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis,
  10. accedant [*](accedunt ) nostris saeva quod arma malis,
  11. ut careo vobis. Stygias [*](scythicas) detrusus in oras,
  12. quattuor autumnos Pleias orta facit.
  13. nec tu credideris urbanae commoda vitae
  14. quaerere Nasonem, quaerit et illa tamen.
  15. nam modo vos animo dulces reminiscor, amici,
  16. nunc mihi cum cara coniuge nata subit :
  17. aque domo rursus pulchrae loca vertor ad urbis,
  18. cunctaque mens oculis pervidet usa suis.
  19. nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra,
  20. nunc subit aequata porticus omnis humo.