Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
  2. illo, quod subiit Aesone natus, opus. [*](onus)
  3. te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
  4. credibile est nostris insenuisse malis,
  5. o, ego di faciant talem te cernere possim, [*](possem: possim σ )
  6. caraque mutatis oscula ferre comis,
  7. amplectique meis corpus non pingue lacertis,
  8. et gracile hoc fecit dicere cura mei,
  9. ‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
  10. sperato numquam conloquioque frui,
  11. turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
  12. dis veris, memori debita ferre manu!
  13. Memnonis hanc utinam lenito principe mater
  14. quam primum roseo provocet ore diem!’
  1. Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
  2. ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
  3. in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
  4. nescius exilii ne videare mei.
  5. cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
  6. ut capiant vitium,[*](capeant vitio) ni moveantur, aquae,