Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- noluit, ut [*](at) poterat, minimo me perdere nutu.
- nil opus est ullis in mea fata Getis,
- sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,
- et minus infestus, quam fuit, esse potest.
- tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:
- paene etiam merito parcior ira meo est.
- di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
- alma nihil maius Caesare terra ferat,
- utque fuit [*](diu: fuit Ehwald) sub eo, sic sit sub Caesare terra, [*](sit publica sarcina terrae (publice saroterra A))
- perque manus huius tradita gentis eat.
- at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
- iudice pro lacrimis ora resolve meis.
- non petito [*](petis vel pete corr. Daumius) ut bene sit, sed uti male tutius, utque
- exilium saevo distet ab hoste meum,
- quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
- non adimat stricto squalidus ense Getes:
- denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
- ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
- nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
- Bistonii cineres ungula pulset equi,