Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et ne, si superest aliquis post funera sensus,
  2. terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
  3. Caesaris haec animum poterant audita movere,
  4. Maxime, movissent si tamen ante tuum.
  5. vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
  6. auxilio trepidis quae solet esse reis,
  7. adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
  8. aequandi superis pectora flecte viri.
  9. non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
  10. quique suis homines pabula fecit equis,
  11. sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
  12. quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
  13. qui vicit semper, victis ut parcere posset,
  14. clausit et aeterna civica bella sera,
  15. multa metu poenae, poena [*](et Qui multa metu sed poena vel multa metu cohibet poena) qui pauca coercet,
  16. et iacit invita fulmina rara manu.
  17. ergo tam placidas orator missus ad aures,
  18. ut propior patriae sit fuga nostra roga.
  19. ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat
  20. inter convivas mensa videre tuos: