Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sed de me ut sileam,[*](taceam) coniunx mea sarcina vestra est:
  2. non potes hanc salva dissimulare fide,
  3. confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras
  4. —iure venit cultos ad sibi quisque deos—
  5. flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,
  6. busta sui fiant ut propiora viri.
  1. Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
  2. qui miser est, ulli si suus esse potest.
  3. reddita confusae nuper solacia menti
  4. auxilium nostris spemque tulere malis,
  5. utque Machaoniis Poeantius artibus heros
  6. lenito medicam vulnere sensit opem,
  7. sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
  8. admonitu coepi fortior esse tuo,
  9. et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
  10. ut solet infuso vena redire mero.
  11. non tamen exhibuit tantas facundia vires,
  12. ut mea sint dictis pectora sana tuis.
  13. ut multum demas nostrae [*](nostro corpore (pectore)) de gurgite curae,
  14. non minus exhausto quod superabit erit.