Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
- non adimat stricto squalidus ense Getes:
- denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
- ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
- nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
- Bistonii cineres ungula pulset equi,
- et ne, si superest aliquis post funera sensus,
- terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
- Caesaris haec animum poterant audita movere,
- Maxime, movissent si tamen ante tuum.
- vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
- auxilio trepidis quae solet esse reis,
- adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
- aequandi superis pectora flecte viri.
- non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
- quique suis homines pabula fecit equis,
- sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
- quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
- qui vicit semper, victis ut parcere posset,
- clausit et aeterna civica bella sera,