Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ergo ne nimium nostra laetere ruina,
  2. restitui quondam me quoque posse puta:
  3. posse puta fieri lenito principe vultus
  4. ut videas media tristis in urbe meos,
  5. utque ego te videam causa graviore fugatum,
  6. haec sunt a primis proxima vota meis.
  1. O tua si sineres in nostris nomina poni
  2. carminibus, positus quam mihi saepe fores :
  3. te canerem solum, meriti memor, inque libellis
  4. crevisset sine te pagina nulla meis.
  5. quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
  6. exul in amissa si tamen urbe legor.