Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve tamen tota capias fera gaudia mente,
  2. non est placandi spes mihi nulla dei,
  3. vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
  4. non caret, invidia sic mea culpa caret,
  5. vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
  6. illo, cui paret, mitius orbis habet.
  7. scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
  8. molle cor ad timidas sic habet ille preces,
  9. exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
  10. cum poenae venia plura roganda [*](regenda) dabit. [*](petam: dabit Faber)
  11. si numeres anno soles et nubila toto,
  12. invenies nitidum saepius esse diem.