Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
- vulnera qui fecit, facta levare velit,
- contentusque mei iam tandem parte doloris
- exiguum pleno de mare demat aquae,
- detrahat ut multum, multum restabit acerbi, [*](acervi)
- parsque meae poenae totius instar erit.
- litora quot conchas, quot amoena rosaria [*](amoenos hostia vel a. postia) flores,
- quotve soporiferum grana papaver habet,
- silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
- quot tenerum pennis aera pulsat avis,
- tot premor adversis: quae si comprendere coner,
- Icariae numerum dicere coner aquae,
- utque viae casus, ut amara pericula ponti,
- ut taceam strictas in mea fata manus,
- barbara me tellus orbisque novissima magni
- sustinet et saevo cinctus ab hoste locus,
- hinc ego traicerer [*](traicerem vel transigerer) —neque enim mea culpa cruenta est—
- esset, quae debet, si tibi cura mei.
- ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,
- saepe suo victor lenis in hoste fuit.