Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nolumus assiduis animum tabescere curis,
- quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
- cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto [*](istos: isto Heinsius)?
- vobiscum cupio quolibet esse modo.
- Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
- et tibi sollicita solvitur illa manu?
- pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
- inpatiens nobis invalidumque fuit,
- sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.
- an magis infirmo non vacat esse mihi?
- mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
- affectusque animi, qui fuit ante, manet.
- quaeque mora spatioque suo coitura putavi
- vulnera non aliter quam modo facta dolent.
- scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
- grandibus accedunt tempore damna malis,
- paene decem totis aluit Poeantius annis
- pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
- Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
- si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.