Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut cecidi, subiti perago praeconia casus,
  2. sumque argumenti conditor ipse mei.
  3. utque iacens ripa deflere Caystrius ales
  4. dicitur ore suam deficiente necem,
  5. sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,
  6. efficio tacitum ne mihi funus eat.
  7. delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
  8. praemoneo, non est [*](nostra vel numquam: non est Gronovius) scripta quod ista legat,
  9. aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
  10. aptior, ingenium come, Tibullus erit.
  11. atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
  12. ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?
  13. sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
  14. ille pharetrati lusor Amoris abest,
  15. quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
  16. et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)
  17. si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
  18. unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
  19. non haec ingenio, non haec componimus arte:
  20. materia est propriis ingeniosa malis,