Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
- nomen, ab exequiis quod dare fama solet,
- nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo
- ullum de nostris dente momordit opus.
- nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
- non fuit ingenio fama maligna meo,
- cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
- dicor et in toto plurimus orbe legor.
- si quid habent igitur vatum praesagia veri,
- protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
- sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
- iure tibi grates, candide lector, ago.
- Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
- litore praemissis quattuor adde meis.
- hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:
- invenies toto carmine dulce nihil.
- flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,
- materiae scripto conveniente suae.
- integer et laetus [*](donec eram laetus) laeta et iuvenalia lusi:
- illa tamen nunc me composuisse piget,