Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
  2. acceptaque gravi vulnere flere vetas?
  3. ipse Perilleo Phalaris permisit in aere
  4. edere mugitus et bovis ore queri.
  5. cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles»,
  6. tu fletus inhibes, durior hoste, meos?
  7. cum faceret Nioben orbam Latonia proles,
  8. non tamen et [*](et hanc) siccas iussit habere genas.
  9. est aliquid, fatale malum per verba levare .
  10. hoc quendam Procnen Halcyonenque facit.
  11. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
  12. voce fatigaret Lemnia saxa sua.
  13. strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
  14. cogitur et vires multiplicare suas.
  15. da veniam potius, vel totos tolle libellos,
  16. si mihi quod prodest hoc [*](sit (sic) ... si) tibi, lector, obest,
  17. sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
  18. nostra nisi auctori perniciosa suo.