Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. delicias siquis lascivaque carmina quaerit,
  2. praemoneo, non est [*](nostra vel numquam: non est Gronovius) scripta quod ista legat,
  3. aptior huic Gallus blandique Propertius oris,
  4. aptior, ingenium come, Tibullus erit.
  5. atque utinam numero non nos [*](ne nos) essemus in isto!
  6. ei mihi, cur umquam Musa iocata [*](locuta: iocata σ ) mea est?
  7. sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri
  8. ille pharetrati lusor Amoris abest,
  9. quod superest, animos [*](socios: numeros Ehwald) ad publica carmina flexi,
  10. et memores iussi nominis esse mei. [*](sui)
  11. si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
  12. unde dolenda Canam, multa dolenda tuli.
  13. non haec ingenio, non haec componimus arte:
  14. materia est propriis ingeniosa malis,
  15. et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
  16. felix, qui patitur quae numerare potest!
  17. quot frutices silvae, quot flavas Thybris harenas,
  18. mollia quot Martis gramina campus habet,