Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne
- indeclinatae munus amicitiae.
- sic tua processus habeat fortuna perennes,
- sic ope non egeas ipse iuvesque tuos,
- sic aequet tua nupta virum bonitate perenni,
- incidat et vestro nulla [*](nulla rara) querella toro;
- diligat et semper socius de sanguinis illo,
- quo pius affectu Castora frater amat;
- sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum
- moribus agnoscat quilibet esse tuum;
- sic faciat socerum taeda te nata iugali,
- nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
- Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
- praebet et incurvo colla premenda iugo;
- tempore paret equus lentis animosus habenis,
- et placido duros accipit ore lupos;
- tempore Poenorum compescitur ira leonum,
- nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
- quaeque sui monitis [*](iussis) obtemperat Inda magistri
- belua, servitium tempore victa subit.