Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
- altera Sidonias, utraque sicca, rates,
- omnia cum summo positae videatis in axe,
- et maris occiduas non subeatis aquas,
- aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
- vester ab intacta circulus extet humo,
- aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
- dicitur Iliades transiluisse Remus,
- inque meam nitidos dominam convertite vultus,
- sitque memor nostri necne, referte mihi.
- ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
- cur iacet [*](latet vel labat: iacet Ehwald) ambiguo spes mea mixta metu?
- crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
- deque fide certa sit tibi certa fides,