Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- illa meos oculos mediam deducit in urbem,
- immunes tanti nec sinit esse boni;
- invenitque animus, qua currus spectet eburnos;
- sic certe in patria per breve tempus ero,
- vera tamen capiet populus spectacula felix,
- laetaque erit praesens cum duce turba suo.
- at mihi fingendo tantum longeque remotis
- auribus hic fructus percipiendus erit,
- atque procul Latio diversum missus in orbem
- qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
- is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
- quo tamen audiero tempore, laetus ero.
- illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
- causaque privata publica maior erit.