Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe manus demens, studiis irata sibique,
  2. misit in arsuros carmina nostra focos,
  3. atque ita [*](ea: ita σ ) de multis quoniam non multa supersunt,
  4. cum venia facito, quisquis es, ista legas.
  5. tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
  6. interdicta mihi, consule. Roma, boni.
  1. Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
  2. victa potest flexo succubuisse genu,
  3. altaque velentur fortasse Palatia sertis,
  4. turaque in igne sonent inficiantque diem,
  5. candidaque adducta collum percussa securi
  6. victima purpureo sanguine pulset humum,
  7. donaque amicorum templis promissa deorum
  8. reddere victores Caesar uterque parent,
  9. et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,
  10. perpetuo terras ut domus illa regat,
  11. cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
  12. munera det meritis, saepe datura, deis,
  13. et pariter matres et quae sine crimine castos
  14. perpetua servant virginitate focos;