Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at miser Elpenor tecto delapsus ab alto
  2. occurrit regi debilis umbra suo.
  3. quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,
  4. Icarus inmensas nomine signet aquas?
  5. nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
  6. nam pennas ambo non habuere suas.
  7. crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
  8. fortunam debet quisque manere suam.
  9. non foret Eumedes orbus, si filius eius
  10. stultus Achilleos non adamasset equos;
  11. nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
  12. cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
  13. tu quoque formida nimium sublimia semper,
  14. propositique, precor, contrahe vela tui.
  15. nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
  16. dignus es et fato candidiore frui.
  17. quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
  18. haesuraque fide tempus in omne mihi.
  19. vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
  20. qualem credibile est ore fuisse meo.